[42] EPISTOLA XLII.

Clarissimo viro, eruditione, prudentia & virtute praestanti

PETRO MEDMANNO,

Fratri suo carissimo.

S. D.

Integerrime Vir & carissime Frater, Nihil scribo de imperiorum tumultibus, de quibus te plura scire non dubito, quam ego scio. Oro autem Filium DEI, ut inter has regionum ruinas servet Ecclesiam suam. Pagellas tibi mitto testes laborum nostrorum, & peto ut librum, cui titulus est, Examen, generosae * DOMINAE tradas. Talia scribere judico rectius esse, quam certare conviciis, cum iis, qui nos allatrant, nec student complecti integrum doctrinae corpus. Quaeso ut nobis scribas per hunc tabellarium, Bene vale Cariss. Frater. Cal. Martii.

PHILIPPUS.

* Intelligit Comitissam Frisiae Orientalis, ANNAM, matrem EDSARDI comitis.